Va rog ma puteti ajuta sa traduc la Latina! Atticus vero non minus bonus pater familias habitus est quam civis. Nam, cum esset pecuniosus, nemo illo minus visus est emax, minus aedificator. Domum habuit in colle Quirinali , ab avunculo hereditate relictam, cuius amoenitas non aedificio, sed silva constabat: in qua nihil Atticus commutavisse dicitur, nisi si quid vetustate coactus est. Familiam habuit, si utilitate iudicandum est, optimam, si forma, vix mediocrem. Namque in ea pueri litteratissimi, anagnostae optimi et plurimi librarii traduntur fuisse. Neque tamen Atticus videtur horum quemquam nisi domi natum habuisse: quod est signum non solum continentiae, sed etiam diligentiae. Intemperanter concupiscere non videbatur; erat elegans, non magnificus, splendidus, non sumptuosus: omnisque eius diligentia munditiam, non affluentiam affectabat. Supellex modica, non multa domi esse traditur. Nec praetereo quod, quamquam nonnullis leve visum iri putem, cum in primis lautus esset eques Romanus, non parum liberaliter domum suam omnium ordinum homines semper invitavit.
Vă mulțumim că ați vizitat site-ul nostru dedicat Latina. Sperăm că informațiile oferite v-au fost de ajutor. Nu ezitați să ne contactați pentru întrebări sau asistență suplimentară. Vă așteptăm cu drag data viitoare și nu uitați să ne adăugați la favorite!